Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1589/01/29

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 11, 1589, pt. 1, vol. 12, fols. 241r-v

A consensus is reached regarding the assigning of Michele Timotei, rector of the church of Santa Martina al Foro Boario, to the Confraternita di San Luca. In addition, the Congregazione di San Luca nominates Niccolò Circignani as its procurator.  

[View document tags]

Transcription

[fol. 241r]
ASR, TNC, uff. 11, 1589, pt. 1, vol.12, fol. 241r

ASR, TNC, uff. 11, 1589, pt. 1, vol.12, fol. 241r

29 Ianuarii 1589

In mei etc. Collegialiter congregati convocati et coadunati Confratres Confraterni-
tatis Sanctis Luce artis pictorum et sculptorum alme Urbis in infrascripto loco in quo pro
rebus et negociis dicte Confraternitatis congregari et coadunari solent In qua
interfuerunt infranominati Videlicet F
maiorem et saniorem partem dicte Confraternitatis et ultra illius duas ter-
tias partes constituentes et totam ipsam Confraternitatem repraesentantes
promittentes etiam de rato et rati habitione pro aliis absentibus quatenus opus sit
Ita quod omnia et singula in praesenti Instrumento contenta ratificabunt etc. alias etc.
Asserentes habere notitiam quod nuper parrocchialis ecclesia Sancte Martine in foro
Boario de Urbe regionis Campitelli de consensu D. Michaelis Tymothei
nuper dictae ecclesiae Rectoris (cura parrocchianorum ab illa penitus abdicata
et separata Et ad alias vicinas ecclesias translata) una cum illius annéxis
ac omnibus et singulis domibus hortis vineis et aliis bonis ac Iuribus
et pertinentiis suis eidem Confraternitati apostolica auctortitate perpetuo applicata
et appropriata extitit prout in licteris apostolicis Sanctissimi Domini Nostri Sixti PP. V. sub plum-
bo expeditis plenius continetur sponte etc. omnibus etc. dictae Confraternitatis
nomine constituerunt eorum et dicte confraternitatis procuratorem etc. D. ^D. Nicolaum delle Pomarancie presentem etc.^ ad ipsorum et dicte confraternitatis eorumque Academie
nominibus et pro eis promettendum DD. Officialibus Camerae et Cancelleriae
apostolice in annatis participantis solvere annatam ratione unionis, annexis,
et incorporationis, ac assignationis huiusmodi debitam de quindennio
in quindennium, et singulis quindenniis libere etc. Et propterea
eandem Confraternitatem et illius heredes successores et bona in ampliori
forma Camerae apostolice cum clausulis solitis obligandum, et hipotecandum et in
eorum animam Iurandum Et generaliter etc. Promittens etc. Relevans etc. Super
quibus etc. Actum Rome in Ecclesia Sancte Martine in regione Montium ^sive campitelli^ praesentibus Luca
q Bapt' Verzicha
et Melchiorre q Innocentii del Gionno bergomense testibus etc.  

[Return to top]