Skip to Main Content

ASR, TNC, uff. 15, 1613, pt. 3, vol. 58, fols. 97r-v, 104r

Summary

1613/09/16

Archivio di Stato di Roma (ASR)

Tranquillo Tranquilli, on behalf of the Accademia di San Luca, rents to Simone Perotto a house (next to the church of San Luca) to be used as a tavern. The annual rent is 36 scudi. The document contains the agreement between the two contractors.

[View document tags]

Transcription

[Fol. 97r]

ASR, TNC, uff. 15, 1613, pt. 3, vol. 58, fol. 97r

ASR, TNC, uff. 15, 1613, pt. 3, vol. 58, fol. 97r

Locatio
Die 16 septembris 1613

In mei etc. Constitutus personaliter Mag.cus et Ex.ns D'nus Tranquillus de Tranquillis
vice et nomine Academiae Sancti Lucae ^pictorum, et sculptorum Urbis mihi Cognitus^ pro qua quatenus opus sit
de rato etc. promisit etc. ita quod etc. alias etc. sponte etc. omni meliori modo etc.
locavit D'no Simoni Perotto q. Io: Romano ^presenti etc.^ domum ad usum hospitii cum
suis stantiis et pertinentiis de presenti per eum inhabitatam prope Ecclesiam
Sancti Lucae ad habendum etc. prout de re simili per annos tres proxime
venturos ab hodie incipientes et deinde etc. Hanc autem locationem etc. fuit etc.
predictus D'nus Tranquillus de Tranquillis dicto D'no Simoni presenti etc. pro
annua pensione scutorum triginta sex monetae solvendorum prout ipse Si-
mon solvere promisit etc. de trimestri in trimestre anticipate libere etc.
alias etc. cum pactis infrascriptis Videlicet in primis quod dicta Academia
teneatur suis sumptibus expurgari facere necessarium et reaptari a-
stricum [1] tinelli in reliquis dictus Conductor teneatur prout promisens
ultra dictam pensionem suis sumptibus manutenere reaptatam et reaptari
facere domum predictam de omnibus necessariis excepta tamen ruina murorum
seu aliorum dictae domus Ita quod ipse Conductor non possit ne valeat in dicta
domo

[Return to top]

[Fol. 97v]

ASR, TNC, uff. 15, 1613, pt. 3, vol. 58, fol. 97v

ASR, TNC, uff. 15, 1613, pt. 3, vol. 58, fol. 97v

domo et aliis ut supra locatis facere aliqua melioramenta etiam
necessaria et utilia nec illam alteri sublocare absque licentia
dicti D'ni locatoris alias dicta melioramenta cadant in utilitatem
dictae domus et respective [...] locatio et presens locatio intelligatur nulla
et respective finita volente dicto D.no Locatore ^dicto nomine^ et dicta locatione durante
dictus D'nus Tranquillus promisit etc. dictum Conductorem presentem etc. ma-
nutenere in pacifica et quieta possessione dictae domus et predictorum
eumque ab omni lite, molestia, et molestante persona defendere et dis-
brigare, et vice versa dictus Conductor dicta locatione durante promisit uti et
frui dicta domo more boni inquilini et ea finita illam vacuam li-
beram et expeditam relaxare potiusque melioratam quam deterioratam
et ab omnibus inmunditiis expurgatam renuntians etc. in predictis omnibus
et quibuscumque decretis Cameralibus privilegiis et statutis Urbis
et motibus propriis editis, et edendis in favorem inquilinorum quae omnia etc.
alias etc. ad omnia damna etc. dequibus etc. quod Iuramentum etc. quia sic actu etc.
pro quibus etc. ^dictus d. Tranquillus dictam Academiam et se ipsum usque ad ratificationem predictam quatenus opus sit ut supra, et dictus Simon^ se etc. heredes etc. ac bona etc. in forma Camerae etc. ^obligarunt etc.^ cum clausulis etc.
citra etc. appellationi etc. renuntiarunt etc. unica etc. et ita tactis etc.
Iurarunt super quibus etc.

[Return to top]

[Fol. 104r]

ASR, TNC, uff. 15, 1613, pt. 3, vol. 58, fol. 104r

ASR, TNC, uff. 15, 1613, pt. 3, vol. 58, fol. 104r

[2]
Actum Romae in Regione Sancti Eustachii, et in offitio mei etc. presentibus etc. Horten-
tio q. Cesaris Araldi
Parmense, et d. Petro Paulo Alotto Ro-
mano testibus etc.

[Return to top]

Footnotes

  1. Uncertain.  

  2. All of the notary's inserted text is included on fol. 97v.