Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1621/08/30

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fols. 591r-v, 592r-v, 597r-v

Cesare Seriusto and Luca Ciamberlano, procurator to Lucrezia Passerina, stipulate an agreement. They end the litigation over a loan with interest (società d'ufficio). The loan had originally been made by Seriusto (December 22, 1614) with part of the money he had received on behalf of the Società di San Luca.

[View document tags]

Transcription

[Fol/ 591r]
ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 591r

ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 591r

Concordia
Die 30 Augusti 1621

Cum sit quod alias D. Caesar Seriustus fideiussihit pro commodo,
et servitio D'nae Lucretiae Passarinae ad favorem q. d.
Timothei Ximenez vigore Cuius fideiussionis dicta D'na Lucretia
Levavit è Sacro Monte pietatis Urbis scuta Centum
quinquaginta monetae ibi per dictum q. Timotheum deposita
Cum onere Cautionis, seù reinvestimenti; Cumque etiam
sit quod eadem scuta Centum quinquaginta fue-
rint prima sive data, seu relicta nomine societatis
ipsi D. Caesari Seriusto, qui posteà illorum partem
restituit D. Alphonso Valenae dictae Societatis Reservatario
vel alias dictae D. Lucretiae Patruo, et de reliquis scutis
nonaginta penes eumdem D. Seriustum remanentibus
fuerit Cum eodem Seriusto ad favorem eiusdem D'nae
Lucretiae confecta alia societas scutorum Centum monetae
Sub Die 22 decembris 1614 seù etc., Cui societati dictus D.
Seriustus promiserat facere accedere D. Guidobaldum
Bergaminum
quem, tamen posteà praestare non potuit

[Return to top]

[Fol. 591v]
ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 591v

ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 591v

Unde ortis pluribus litibus, et differentiis inter eosdem
D. Caesarem, ac D. Lucretiam, seù D. Lucam Ciam-
berlanum
eius Maritum, et procuratorem, prout latius de
predictis asseruerunt Constare per acta D. Caesii Notarii
Vicarii Urbis, Et Volentes modo omnes lites, contro-
versias, et differentias amicabiliter truncare, et ea quae
oretinus firmarunt Instrumento Corroborare
Hinc est quod die et anno presentis In mei etc., ac Testium in-
frascriptorum presentia presentes, et personaliter Constituti dictus
R. D. Caesar Seriustus q. Vincentii Lucens, et D'nus
Lucas Ciamberlanus q. D. Paoli Urbinus, qui non
modo proprio, privato, et particulari nomine, ac pro omni et
quocumque suo iure et Interesse, sed etiam uti Maritus,
procurator, et legitimus Administrator dictae D'nae Lucretiae
Passarinae
, et respective eius dotis, et bonorum, pro qua D.
Lucretia nihilominus de rata etc. promisit, et quod ratifica-
bit presens Instrumentum, ac omnia et singula in eo contenta
cum solemnitatibus statutariis ad omnem Simplicem
requisitionem dicti D. Caesaris, Alias ultra precisam
observantiam

[Return to top]

[Fol. 592r]
ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 592r

ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 592r

observantiam ad quam etc. teneri etiam voluit de proprio etc.
ita quod etc., et quolibet ex nominibus predictis Insolidum sponte etc.,
ac omni meliori modo etc. renunciarunt invicem,
et vicissim, ac reciproce omnibus, et singulis contro-
versiis, differentiis, litibus, et quaestionibus, quas usque in
presentem diem habuissent, haberent, vel habere possent
ex Causa, et occasione dictarum Societatum, seù depositorum
ac respective obligationum ad favorem dictae D. Lucretiae
dictique D. Alphonsi Valenae respectivè factarum,
ac omnibus, et singulis mandatis, executionibus, expressis
ac aliis quae unus ab altero, et alter ab uno petere,
Seù pretendere quomodolibet posset in futurum praeter
infradictis, Et hoc quià factis inter ipsos ami-
cabiliter Computis, subductisque subducendis, ac
mature omnibus discussis Convenerunt quod dictus
D. Caesar Seriustus teneatur et debeat, prout promisit
solvere scuta Viginti monetae pro residuo sortis personalis
dictae D. Lucretiae eaque deponere in Sacro Monte
pietatis ad effectum reinvestiendi, imò ex dicto Monte
levari, et amoveri non possint, nisi prius dictus D.

[Return to top]

[Fol. 592v]
ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 592v

ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 592v

Caesar pro dicta rata Scutorum Viginti tamen fuerit liberatus
à fideiussione, quam praestitit ad favorem dicti quondam Thimothei
Ximenez
, et pro reliquis scutis Centum triginta remaneat
in Suo robore Investimentum alias factum, et ab ipso D Caesare
ut asseruerunt approbatum super quadam fabrica facta
in situ, et proprietate Exc.mi D. Ducis Sancti Gemini posita
supra plateam Capitis Domorum è Conspectu Viae nuncupatae
Purificationis iuxta bona DD. de Spadarinis Pictoris ita
ut nec etiam suppleatur per Investimentum si quod pro ista
rata offerrat dicta D. Lucretia, se amoveri non possint à dicto
Monte, nisi prius actu fuerit liberatus dictus D. Caesar à
dicta fideiussione dictae ratae scutorum Viginti tria, et non altra, nisi si
et quatenus dicta D. Lucretia eadem scuta Viginti vellet ero-
gare in perfici[...],[1] seù Continuanda dicta fabrica, quo
casu possit illa implicare in dicta fabrica, etaim si dictus D.
Caesar liberatus non fuerit, quale depositum scutorum Viginti
ipse D. Caesar teneatur facere hinc, et per totum mensem
decembris proximi venturi hic Romae Liberé etc.
Et quia pariter ipse D. Caesar occasione fructuum, expensarum, et aliorum
quorumcumque, quae dictus D. Lucas dicto nomine petere, seu pretendere
posset

[Return to top]

[Fol. 597r]
ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 597r

ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 597r

posset nunc manualiter, et in Contanti soluit, et exbursa-
vit dictus D. Caesar eidem D. Lucae presenti etc. scuta decem monetae
quae ipse D. Lucas in tot Iuliis, et testonibus argenteis
ad se traxit etc., et de illis eumdem D. Caesarem presentem etc.
quietavit etc. exceptioni etc. speique etc. renunciavit etiam per pactum etc., et scuta
quindecim dictus D. Caesar solvere promisit eidem D.
Lucae presenti etc. in festo nativitatis Sanctissimi Domini Nostri Christi proximae
venturae hic Romae liberè etc. alias etc. etiam ad omnia damna etc.
dequibus etc., et salvis praemissis dictus D. Lucas quo supra
nomine, et Cum dicta promissione de rato Consensit restitutioni
quorumcumque pignorum, et respective Cassationum quarumcumque
fideiussionum ipsi D Caesari ablatorum, vel per ipsum quomodolibet hac de
causa praestitarum libere etc.
Quae omnia etc. Alias etc. etiam ad omnia damna etc. de quibus etc.
Pro quibus etc., dictus Do Caesar se etc. heredes etc. bona etc. dictus
vero D. Lucas se ipsum, ac dictam D. Lucretiam eius Uxoris
et personalem, Suosque et illius heredes etc. bona etc. in forma Camerae
Apostolicae cum solitis clausulis, et […]runt[2] etc. obligarunt etc. consentiens etc.
Unica etc., et sic tactis etc. Iurarunt, super quibus etc., Actum
Romae in Domo habitationis Ill.ris et Ex.is D. Antonii

[Return to top]

[Fol/ 597v]
ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 597v

ASR, TNC, uff. 15, 1621, pt. 3, vol. 89, fol. 597v

Carcarasii Regionis sancti Eustachii presentibus etc. Ill et Ex. D
Iuliano Cipollino Sarzanense Iuris Utriusque Doctore, et Michaele Angelo
q. Ioannis Marchesini
Romano Sutore testibus etc.
Bosusfort.s

[Return to top]

Footnotes

  1. Unclear.

  2. Unclear.