Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1626/06/24

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 15, 1626, pt. 2, vol. 108, fols. 884r-v, 909r

The Accademia dei Pittori e Scultori decides by vote that the colletta (a select governing body sanctioned by Pope Gregory XV) has to be retained according to the motu proprio of Gregory XV.

[View document tags]

Transcription

[fol. 884r]
ASR, TNC, uff. 15, 1626, pt. 2, vol. 108, fol. 884r

ASR, TNC, uff. 15, 1626, pt. 2, vol. 108, fol. 884r

Inditione quinta Ponteficis Urbani Viii anno 3.°
Die mercurii vigesima quarta mensis Iunii 1626

Fuit facta Congregatio Collectae Accademiae Pictorum, et Sculptorum
Ecclesiae Sancti Lucae de Urbe in domo D. Augustini de
Ciampellii
[...][1] [si]ta prope Ecclesiam Sancti Ioannis nationis
florentinorum
de Urbe Regionis Pontis cum Interventu
infradicendorum ^ad hoc specialiter^ pro hodierna die Intimata per Martinum
filium q. Alexandri Barzesi
Pedemontanum diocesis
Montis Regalis Manda[t]arium dictae Collectae videlicet DD.
P[au]li Brilli,
Hieronimi Massei,
Io: Baptista Ricci,
An[dr]ea Lilii
Antonii Pomarancii
Bac[c]i Ciarpi,
Io: Antonii Ga[l]li,

[Return to top]

[fol. 884v]
ASR, TNC, uff. 15, 1626, pt. 2, vol. 108, fol. 884v

ASR, TNC, uff. 15, 1626, pt. 2, vol. 108, fol. 884v

Alexandri Turci, et
Augustini Ciampellis.
Qui quidem DD. Pictores sic ut supra Congregati et
coadunati habi[t]o inter colloquio super Collecta
fuit propositum an huiusmodi Collecta debeat inter
ipsos continuari, et pe[...]rari iuxta formam et tenorem
Motus proprii super hoc desuper in forma Brevis sub anulo
Piscatoris per fl. nec. Grigorium Papam decimum quintum
^ut dicitur^ concessi, et expediti, et fuit resolutum quod inter
ipsos fiat B[u]ssula cum fabiis albis, et nigris, decla-
rantes, et statuentes fabas nigras [...]te, et esse pro
parte affirmativa scilicet quod dicta Collecta fieri, et conti-
nuari debeat ^iuxta formam et tenorem ac adimplemennum [dicti] Motus proprii seu [B]revis^ fabas vero albas pro parte negativa,
facta igitur huiusmodi Buss[o]la, [hab]entes omnes
praenominati sic ut supra Congregati prae manibus suis
dictae fabis albis, et nigris unusquisque [e]orum in dicta bussola
p[o]suit unam fabam, quo pe[...]acto, apertaque dicta bussula
fuerunt

[Return to top]

[fol. 909r]
ASR, TNC, uff. 15, 1626, pt. 2, vol. 108, fol. 909r

ASR, TNC, uff. 15, 1626, pt. 2, vol. 108, fol. 909r

fuerunt repertae ex illa octo fabes nigrae et una
faba alba. Ex quibus fuit conclusum Collectam
praefatam fieri, et continuari debere ixta formam
seriem, et tenorem dicti Motus Proprii seu Brevis
desuper expediti non Solum isto, sed omni alio
meliori modo etc. Super quibus etc.
Actum Romae in dicta domo dicti D Augustini presentibus
ibidem D. Stephano filio D. Cecchini Politi Auxi-
mano, et D. Bernardino filio q. Felicis Marescucci
Urbinatense testibus etc.
Laur's rog etc.

[Return to top]

Footnotes

  1. Brackets denote illegible passages due to holes in the document or ink spots on paper.