Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Regesto

1593/06/22

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 2, vol. 26, fols. 287r-v

Vittorio Bendivenni, intagliatore, prende in affitto una casa da Giovanni Pietro Paolo Piccioni, camerario della società di San Luca. L'affitto annuale è di 16 scudi.

[Mostra i tag del documento]

Trascrizione

[Fol. 287r]
ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 2, vol. 26, fol. 287r

ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 2, vol. 26, fol. 287r

Die xxii Iunii 1593

D. Io: Paulus Picciolus de Fratta Perusiae uti Camerarius Venerabilis Societatis
S. Lucae Pictorum pro qua quatenus opus sit de rato promisit ita quod etc.
sponte etc. omnibus etc. dicto nomine [...][1] locavit etc. D. Victorio Bencivenni
intagliatori presenti etc. unam dictae Societatis domum sitam Romae in Regione
Montium in Burgo Sancte Agate apud suos fines per annum
unum incipientem die Crastina et ut sequitur etc. pro annua
locatione seu affictu scutorum sexdececim monete de Iuliis decem pro
scuto, solvendorum de trimestre in trimestre et in principio cuius
libet semestris hic Romae libere etc. in bona moneta argentea Pro-
mictens dictus D. Io: Paulus quo supra nomine dicta locatione durante
manutenere dictum D. Victorium presentem etc. in pacifica et quieta
possessione, et habitatione dicte domus eaque finita relinquere
dictam domum vacuam liberam, et expedictam ab omnis, et
quibuscumque impedimentis, et immunditiis et una cum
suis clavibus restituere Renuncians omnibus privilegiis, et
sta[tut]is in favorem inquilinorum quomodolibet editis vel
edendis. Que omnia etc. alias etc. ad omnia damna etc., in quibus etc. Pro quibus
dictus Io: Paulus obligavit etc. bona etc. dictae societatis dictus vero D.
Victorius obligavit etc. se etc. bona etc. heredes etc. in ampliori
forma Camerae apostolicae cum clausulis solitis etc. citra etc.
rendunciando appellationi etc. consentiendo etc. unica etc. Iurarunt tactis etc.
super quibus etc. Actum Romae in officio mei etc. Regionis

[Torna all'inizio]

[Fol. 287v]
ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 2, vol. 26, fol. 287v

ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 2, vol. 26, fol. 287v

presentibus etc. DD. Lutio Foglietta de Baschio et Restauro
Pulitiano
de Monte Leone Spoletanae diocesis Testibus etc.

[Torna all'inizio]

Note

  1. Le parentesi quadre indicano brani illeggibili in seguito a lacune nel documento o macchie di inchiostro sulla carta.