Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1612/01/18

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fols. 166r-v

Giovanni Antonio Moschenio, notary and treasurer of the Accademia di San Luca, rents to Federico Donato the house in which Donato lives. The annual rent is 26 scudi.

[View document tags]

Transcription

[Fol. 166r]
ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 166r

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 166r

Locatio
Die 18 Ianuarii 1612

Ego Io'es Ant'us Moschenius Camerarius, ac vice, et nomine Acade-
miae Sancti Lucae Pictorum, et sculptorum Urbis sponte etc. loco etc.
Mag.co et R. d. Federico Donato Urbinatensi presenti etc. do-
mum positam in Vico sanctae Agatae de presenti per eum inhabi-
tatam suis finibus etc. cum omnibus suis membris etc. per annos
tres etc. proximos venturos inceptos die prima presentis
Mensis Ianuarii 1612, et ut sequitur etc. et deinde etc.
nec non omnia Iura etc. ad habendum etc. prout de re simili, et
Hanc locationem etc. facio etc. pro pensione scutorum viginti
sex monetae solvendorum de trimestri in trimestre antici-
pate prout ipse R. d. Federicus solvere promisit etc. libere etc.
alias etc. ac cum pactis etc. quod ipse d. Federicus non possit
sublocare alteri, nec facere melioramenta absque
Instantia dictae Academiae alias dicta sublocatio, et presens
locatio sint nulla, et respective finita volente dicta Academia
et respective dicta melioramenta cadant in commodum
et utilitatem domus predictae [...], et huiusmodi locatione durante
promitto ipsum d. Federicum presentem etc. manutenere etc. in
pacifica

[Return to top]

[Fol. 166v]
ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 166v

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 166v

pacifica possessione domus predictae, eumque defendere, et disbri-
gare ab omni lite molestia, et molestante persona etc.
et vice versa dictus d. Federicus promisit etc. huiusmodi locatio
durante uti, et frui domo predicta more boni inquili-
ni, et ea finita illam relaxare vacuam liberam, et
expeditam potiusque melioratam quam deterioratam etc. Renuntia[ns] [1]
in predictis omnibus, et quibuscumque decretis Cameralis etc. Privilegiis
statutis Urbis, ac motibus propriis editis, et edendis
in favorem inquilinorum quae omnia etc. alias etc. pro quibus etc.
dictam Academiam, et bona etc. et dictus d. Federicus se etc. ac bona etc.
in forma Camere etc. cum clausulis etc. obligo, et obligavit respective etc.
renuntiando etc. consentiendo etc. Iurantes etc. tacto pectore
et scripturis respective super quibus etc.
Actum Romae in Regione Sancti Eustachii, et in offitio mei etc.
presentibus Mag:co D. Ascanio Ricchetto Romano, et d.
Io'e Maso Clerico Barchinonensis diocesis testibus etc.

[Return to top]

Footnotes

  1. Cut off at margin.