Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Regesto

1612/03/20

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fols. 615r-v, 616r

Giuseppe e Pietro Antognini hanno preso in prestito da Cherubino Alberti 50 scudi, il 13 luglio 1607, tramite una società d'ufficio. Con il presente atto, il mutuo è rinnovato per sei mesi. Giuseppe e Pietro promettono di pagare ogni anno i frutti della società (il 12 percento della somma).

[Mostra i tag del documento]

Trascrizione

[Fol. 615r]
ASR. TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 615r

ASR. TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 615r

Die 20 Mensis Martii 1612

Renovatio Societatis offitii scutorum quinquaginta monetae ad favorem Ill D. Cherubini
Alberti
 Civis Romani
D. Nicolaus Salvatus miles pius sponte omni meliori modo etc. societatem offitii
scutorum quinquaginta monetae alias[1], et sub Die 13 Iulii 1607 Inhitam
ad favorem dicti Ill D. Cherubini per acta D. Ber'ni Fuschi
Ill.mi D A.C. notarii super offitio d. Ber'ni Mazzatelli Sanctissimi Domini Nostri Papae
cursoris, et disdicta ob venditionem, et alienationem dicti offitii sine
preiudicio quorumcumque Iurium dicto D. Cherubino competentium respectu
prioritatis, et potioritatis, et alias quomodolibet contra quoscumque In dicta
societate obligatos, et non alias etc. renovavit etc. super dicto eius offitio per
sex menses proximos, et deinde ad beneplacitum ambarum partium
cum disdicta quindecim dierum precedentium, quae voluit posse fieri
tam ipsi D. Offitiali, quam suique ex Infrascrittis fideiussoribus accessuris
personali, vel dom: dim: cop: et In eventum absentiae ab Urbe per audi-
entiam litterarum contradictarum Sanctissimi Domini Nostri Papae vel per edictum publi-
cum, quae sic fact[...] Ita [...], et afficiat, ac si personaliter facta foret
de quibus scutis 50 monetae vocavit etc. quietavit etc. per pactum etc. exceptioni etc. spei etc. et
generaliter renuntiavit etc. illaque reddere, et restituere promisit etc.
statim huiusmodi societate finita, et disdicta, et interim illa durante
ipsum d. Cherubinum absentem me etc. presente etc. facere participem de om-
nibus et singulis dicti sui offitii fructibus redditibus emolumentis
responsionibus et proventibus quibuscumque tam ordinariis, quam
extraordinariis, quicumque sint Incerti aliquando enim plures
et

[Torna all'inizio]

[Fol. 615v]
ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 615v

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 615v

et aliquando pauciores ad evitandum igitur Calculi revisionem, et
Computorum fastidia, aliosque lites, et differentias, quae semper oriri et
nasci possent asseruit illos taxasse una cum dicto Cherubino ad
rationem scutorum duodecim similium pro Centenario et anno de semestri
In semestre anticipate solvendorum prout Idem D. Offitiali solvere
promisit etc. libere etc. et omni exceptione remota. Et quia huiusmodi
offitia sunt personalia, et cum persona extinguntur cesseruit
Convenisse cum dicto D. Cherubino quod moriente persona seù per-
sonis per ipsum D. Cherubinum Infra quindecim dies ab hodie
proximos nominatis, ex Interim, ac non facta dicta nominatione
ipso D. Cherubino (quod absit) morte sua naturali, et non violenta etc. sic uti
Telo, ferro, aqua, igne, venero, peste, fame, bello, aut alias
quomodolibet ei, vel eis volenter ab homine illata, vel inflicta, aut
partu, et dolore partus, et pregnantiae quatenus feminas no-
minari contingerit, quod tunc, et eo casu ipse D. offitialis dicta
scuta quinquaginta monetae lucretur, et sibi lucri faciat, et solum
modo ad solutionem fructuum usque tunc decursorum, et non solutorum
teneatur, reservata tantum ipsi D. Cherubino potestate, et facultate huiusmodi
periculum transferendi precedente sua Intimatione per quindecim dies
ante fienda dummodo suus fructus non sint percepti etc. In onmibus autem
aliis, et singulis casibus et eventibus qui quomodolibet evenire possent
etiam per mortem ipsi D. offitiali (quod similiter absit) ipse offitiali
ac quicumque ex Infrascrittis fideiussoribus accessuris, eorumque heredes etc. In-
solidum ad restitutionem dictorum scutorum quinquaginta monetae sortis personalis,
et

[Torna all'inizio]

[Fol. 616r]
ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 616r

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 1, vol. 53, fol. 616r

et solutionem fructuum usque tunc decursorum, et non solutorum teneantur.
Et videlicet ad maiorem cauthelam, et securitatem
dicti D. Cherubini promisit etc. uti personaliter personali, et Insolidum accessuros
DD. Iosephum, et Petrum de Antogninis Mediolanenses, quos In
eventum mortis, deteriorationis conditionis aut absentiae ab Urbe
promisit renovare, et alios equè Idoneos prestare Infra quin-
decim dies à tali eventu proximos libere etc. alias quae omnia etc. alias etc. de quibus
quod etc. pro quibus etc. se etc. heredes etc. ac bona etc. In forma Camerae etc. cum
clausulis obligavit etc. approvationi etc. renuntiavit etc. Imò etc. unica etc. consensit etc. et Ita
tactis etc. Iuravit etc. super quibus etc.
Actum Romae in Regione Sancti Eustachii, et In offitio mei etc. presentibus D.no Io'e
Ambrosio
de Mercatello, et D. Mario Mongallo Romano testibus etc.[2]

[Torna all'inizio]

Note

  1. Vedi le relative aggiunte nel documento con data: 1613/03/23.