Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1605/09/30

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 11, 1605, pt. 3, vol. 66, fols. 882r-v, 885r

In 1593 the Collegio dei Pittori rented a site belonging to Valerio della Valle and the church of Santa Martina to Ottavio Scardua and Francesco Scardua, who were required to perform construction work at the site. The nine-year lease having expired, Giovanni Paolo Ferreri appraises the work at 36 scudi and 17 baiocchi. The lease is then renewed for three years.

[View document tags]

Transcription

[Fol. 882r]
ASR, TNC, uff. 11, 1605, pt. 3, vol. 66, fol. 882r

ASR, TNC, uff. 11, 1605, pt. 3, vol. 66, fol. 882r

Locatio situs, et melioramentum
Die Ultima Septembris 1605

Cum alias die secunda Aprilis, 1595 Collegium, Sive Societas Pictorum
vel potius illius tunc Deputati quemdam eorum situm sub proprietate
Ill. D. Valerii à Valle, et Ecclesiae Sanctae Martinae respective, positum
ad Pantanos iuxta ab uno bona q. Petri Cini, et ab alio Antonii
Mariae de Tusculo per novennium, et ad meliorandum
concesserit q. Fran.o et Octavio fratribus de Scarduis lapicidis
pro annuo canone scutorum undecim monetae novem solutio[1] dicto Ill.D. Valerio
et reliqua duo Rectori dictae Ecclesiae proprietariis presentis solvendorum,
Cum Conditione tamen, quod si dicta Societas finito dicto novennio
renovare nollit eamdem locationem ad aliud novennium per eodem
canone, teneretur eisdem fratribus reficere melioramenta per ip
sos […]s facta, ut constare asseritur Instrumento per me etc. die supra rogato
ad quod etc. Cumque elapso predicto novennio Societas predicta dictam
locationem modo, et forma presentis renovare noluerit, amelio-
ramenta propterea predictos fratres in dicto situ facta reficienda
veniantur iuxta aestimationem Io: Pauli Ferreri [2] ^periti^ curtis et electi
ascendant ad scuta trigintasex, et b. 17 ut constat folio per eumdem
Io: Paulum, et dictum Octavium Scardua subscripto, et paenes me
dimisso tenoris etc. et decreveri tandem eadem Societas dictum Si-
tum amelioramenta eidem Octavio fratri, et heredi dicti quondam
Francisci ad triennium relocare per annua responsione scutorum 56 monete
modo, et forma infrascriptis. Hinc est quod Anno etc. D. Hieronimus
Masseus
Lucensis Rector supradictae Societatis, et Collegii vigore
facultatis sibi tradite ab eadem Societate in eius Congregatione secreta

[Return to top]

[Fol. 882v]
ASR, TNC, uff. 11, 1605, pt. 3, vol. 66, fol. 882v

ASR, TNC, uff. 11, 1605, pt. 3, vol. 66, fol. 882v

sub die XI.a huius habita per acta eiusdem mei etc. ad qua etc.
et iuxta mentem dictae Congregationis sponte, ac omni etc. locavit etc.
eodem Octavio Scardua fratri, et heredi supradicti quondam Francisci prae-
senti etc. ^Supradictum Situm una cum melioramentis presentis ad habendum^ dictum triennium, quod à die prima Aprilis proximi praeteriti `inceptum Intelligat pro annua responsione scutorum sexdecim monete
solvendorum undecim ut responsione Canonis supradicti presentis Ill. D. Valerio
à Valle
, et Rectori dictae Ecclesiae Sanctae Martinae, sive eidem Societati ad fa-
vorem eorumdem proprietarium obligata, et reliqua quinque responsione
locationis dictorum melioramentorum excomputanda in illorum precio
a summa quolibet anno durante dicta locatione
Reliqua vero scuta 21 et baiocca 17 pro integra
solutione precii dictorum melioramentorum dicta Societas tenentur
proùt promisit, solvere eidem Octavio, finita dicta locatione
quatenus non renovetur ad favorem eiusdem Octavii, quod
si renovari contingat, Convenerunt, quod debeant ex-
computari in pensionibus decurrendis modo, et forma
suprascriptis libere etc. alias etc. Promittens Idem Octavianus Conductor
omnes et singulos Canones suprascriptos usque ad mensem Aprilis
proxime elapsum decursos solvisse, et dicta solutione huiusmodi
docere per legitimas quietantias ad omnem simplicem requisitionem
Rectoris presenti; Convenientes partes ipsae, quod quacumque me-
lioramenta per ipsum Conductorem, et dictum quondam. Franciscum eius fratrem
facta supra dicto situ, et in praeinserto folio non comphensas
ac si qua facerit in futurum, durantem huiusmodi locationem
cedere

[Return to top]

[Fol. 885r]
ASR, TNC, uff. 11, 1605, pt. 3, vol. 66, fol. 885r

ASR, TNC, uff. 11, 1605, pt. 3, vol. 66, fol. 885r

cedere debeant sola et bene[...] eiusdem Societatis absque
ulla refectione, vel defalco; Declarantes in super quod tectum
super lignaminibus supradicto situ constructum ad usum
incidendi lapides non intelligat comphensum int[...]
melioramenta ut supra, cessa, sed Au[...] Sic liberum
eiusdem Octavii illudque ad sui libitum amovere possit.
Promittens id Rector, quo supra, nomine durante dicta
locatione manutenere eumdem dictum Octavium presentem etc. in
pacifica possessione et usu dicti situs, et melioramentum omnibus, et
singulis dictae Societatis sumptibus, et vero finita Idem
Octavius promisit dictum situm, et melioramenta
dimittere libera etc. in posse dicte Societatis Renuncians propterea
Civius Iuri, et privilegio Inquilinatus, pacto tamen quod si
predicta Societas noluerit renovare locationem predictam
ad favorem eiusdem Octavii, teneatur idem eidem intimare
et ad idem teneatur idem Octavius Continuare nolens eamdem
locationem, alias locatio predicta censeatur ad aliud triennium
renovata modo et forma predictis libere etc. alias etc. quia
sic actum etc. Qua omnia etc. promiserunt habere rata etc.
et contra non facere etc. aliàs ad omnia damna etc. de quibus etc.
Pro quibus etc. dictus Rector Societatem predictam illiusque bona etc. Iura etc.
dictus vero Octavius se ipsum, heredes etc. bona etc. in forma Camerae
Apostolicae cum clausulis etc. obligarunt etc. renunciantes etc. in mandatum etc. unica etc. consentientes
tactis etc. Iurarunt Super quibus etc. Actum Romae in officio mei etc.
presentibus etc. ibidem D Iacobo Pontano Romano Caussidico Procuratore, et D. Octaviano
Nuccio
subt[…] testibus etc.
O Saravezzius

[Return to top]

Footnotes

  1. Uncertain.  

  2. Uncertain.