Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1606/07/31

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 11, 1606, pt. 3, vol. 70, fols. 340r-v, 351r

The statutes of the Congregazione di San Luca call for a judge to arbitrate suits between its members. The cardinal vicar appoints Guazzino Guazzini to this office. By the present act, the Congregazione di San Luca and Cardinal Protector Pamphili confirm Guazzini in the duties assigned to him.

[View document tags]

Transcription

[Fol. 340r]
ASR, TNC, uff. 11, 1606, pt. 3, vol. 70, fol. 340r

ASR, TNC, uff. 11, 1606, pt. 3, vol. 70, fol. 340r

Die 31 Iulii 1606

Cum sit Iuxta formam statutorum Venerabilis Collegii et Academiae nobilis Artis
Pictorum et Sculptorum Urbis deputandus Iudex qui Causas vertentes
inter pictores et sculptores recognoscat et omnia spectantia
ad Iustitiam administrandum faciat regat, et administret qui etc.
Iudex eligendus et deputandus est ab ill.mo ac R.mo D Cardinali
S.mi D. N. Vicario generali pro tempore existente qua de Causa à S.mo D. N. Papa
tunc temporis Vicario generali fecit electus Ill. ac Ex.s D. Guazzinus
de Guazzinis
Cum Potestate et facultate recognoscendi omnes et
quascumque Causas activas et passivas meras et mistas Civiles
et Criminales pro et contra quemcumque Pictorem seu Sculpto-
rem et eorum administratores offitiales Custodes famulos et
alios ab eis dependentibus vel ab eis Casu habentibus easque
causas à quocumque tribunali reassumendi in quacumque
Instantia exibendi cum facultate Inhibendi sub quavis
poena ne molestant etc. abbi qua coram eodem Iudice et
ad condemnationem earumdem penarum procedat omnibus
Iuris et facti remediis cum facultate etiam In causis Cri-
minalibus possit punire etiam pena corporis afflictione
et à sententiis seu decretis per ipsum D. Iudici etc. faciendis
et emolgandis nemo possit appellari neque recursum haberi
a quocumque Iudice nisi ab Ill.mo ac R.mo D. Cardinali Vicario firmo
tamen semper remanente Notario in quacumque Instari pro minori

[Return to top]

[Fol. 340v]
ASR, TNC, uff. 11, 1606, pt. 3, vol. 70, fol. 340v

ASR, TNC, uff. 11, 1606, pt. 3, vol. 70, fol. 340v

partium dispendio cui nemini sint subiecti nisi eidem Ill.mo
D. Cardinali Vicario et denique procedendi cum ceteris facultatibus
Iudicibus ordinariis Romanae Curiae dari et Concedi solitis et
Consuetis [...] eadem Die Comparuerunt Coram Ill.mo ac R.mo
D.D. Hieronymo tituli Sancti Blasii de Anulo Presb. S. R.E.
Cardinali Panphilio S.mi D.N. Papae Pauli Quinti Vicario generali Domini
Curiae eiusque distric.te Iudice ordinario etc. ^ meque ^ Discreti iuri DD. Petrus
Raganellius
eiusdem Collegii et Academiae Pictorum et Scul-
ptorum Urbis Primus Rector et D. Rainutius . . . Camerarius
habito prius verbo de huiusmodi re in Congregatione generali et publica
habita Die 30 Mens eiusdem In loco solito et Consueto
presentibus in eadem Congregatione homines prout in libro Congregationum
eiusdem Collegii et de consensu eiusdem Congregationis per decem
sub eudem Die Tenoris etc. et pro parte et ad Instrumentum dictae
societatis et Collegii tamque officiales et homines ad hunc finem et
effectum transmissi ut supra etc. ab eadem Congregatione et Institerunt
per eumdem Ill. mum et R. mum D Cardinalem Panphilium tamque dicti
Collegii et Academiae Protectorem deputari et Confirmari
eumdem D. Guazzinum de Guazzinis In Iudicem ut supra
[...] Idem Ill.mus ac R.mus D. Cardinalis audisset petitionem
per ipsum factam fore et esse Iustam et rationi Consonam existentem
in eius Camera in solito Palatio ubi residere solet eumdem
D Guazzinum de Guazzinis In Iudicem ut supra deputavit

[Return to top]

[Fol. 351r]
ASR, TNC, uff. 11, 1606, pt. 3, vol. 70, fol. 351r

ASR, TNC, uff. 11, 1606, pt. 3, vol. 70, fol. 351r

et Confirmavit cum eisdem facultatibus ut supra appositis
et aliis in statuto dicti Collegii et Academiae appositis et contentis
seu apponendis et Continendis. Et de permissis autem iidem
comparentes restiterunt In presentia eiusdem Ill.mi ac R.mi Cardinalis
rogare[..] et hinc actum et decretum in meis manualibus
et Prothocollis annotaretur qui autem Ill.mus ac R.mus
D. Cardinalis mihi ut supra mandavit et Ideo etc. et Ita etc. omnia etc.
Super quibus etc.

[Return to top]