Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1612/12/20

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 3, vol. 55, fols. 1020r-v

Dionisio Alberti appoints Francesco Gambacorta as his procurator.

[View document tags]

Transcription

[Fol. 1020r]
ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 3, vol. 55, fol. 1020r

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 3, vol. 55, fol. 1020r

Procura
Die 20 decembris 1612

IN Mei etc. Constitutus personaliter d. Dionisius Alberti Padavinus Incola
Urbis mihi notario Cognitus qui sponte etc. citra etc. fecit Constituit etc.
suum Procuratorem etc. d. Franciscum Gambacurtam Panormi-
tanum presentem etc. ad omnes, et singulas eius lites, et Causas, Civiles,
et Criminales, meras, et mixtas, tam motas, quam movendas,
active, et passive contra quascunque personas etc. coram quocunque
Iudice etc. et in quibuscunque Instantiis Comparendum agendum,
et defendendum etc. cum clausula ad lites amplissima, et potestate substituen-
di etc. in forma etc. Nec non omnes, et singulas, ac quascunque pecuniarum
rerum et bonorum summas qualitate cuius vis generis, et speciei,
qualitatis, et quantitatis, et valoris ipsius Constituentis à qui-
busvis personis etc. et aliis pro eis solvere volentibus, vel deben-
tibus ex quavis causa, et occasione debitis, et in futurum debendis
petendum exigendum etc. ac habuisse etc. confessis quos opus erit quietan-
dum etc. et quietantias publicas, et privatas etiam cum Iuramento faciendo etc.
cum pacto etc. et cassationi publicarum et privatarum scripturarum
consentiendum ac iura etc. si opus fuent etc. quibusvis solutoribus
cum clausulis necessariis et opportunis cedendum etc. solvere vero debendum, et recu-
sandum sive differendum omnibus viis [1], iuris, et facti remediis opportunis cogendum,
et Compellendum, cogique et Compelli Faciendum etc. co[gi]que[2] capi carcerari,
detineri, et arrestari, ac eorum bona sequestrari in exequtionem
tolli, capi

[Return to top]

[Fol. 1020v]
ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 3, vol. 55, fol. 1020v

ASR, TNC, uff. 15, 1612, pt. 3, vol. 55, fol. 1020v

capi, Consignari, sub[...]astari, vendi, et deliberari, ac alienari
petendum faciendum et obtinendum, secutaque rei debitae pecuniarum
solutione, et satisfactione carceratorum liberationi, sequestrorum re-
vocationi, et bonorum restitutioni consentiendum, et Consensum pres-
tandum etc. Ita omnia, et quaecunque debita ipsius d. Constituentis ad favo-
rem quarumvis personarum in quocunque foro, et Tribunali
faciendum, et ad illa solvendum terminum statutarium decem dierum,
et Terminum Centurarum unis mensis, et alium quemcunque
Terminum suscipiendum, et post dictum Terminum lapsum re-
laxationis mandati executivi Consentiendum et In animam ipsius Constituen-
tis Iurandum, Ita quecunque partita litis decisiva quibusvis
personis faciendum, et super eisdem Iurari petendum et obtinendum
ac quibuscunque partitis exemplo factis et faciendis in animam ipsius
d. Constituentis similiter Iurandum vel referendum Ita quibusvis
preparatoriis et positionibus ac articulis cum simili
Iuramento respective de rato pro ipso d. Constituente In forma Came
rae Apostolicae obligandum etc. Calumniae, et cuiusvis alterius generis
licitum et honestum Iuramentum etc. Instrumentumque et Instrumenta et generaliter etc.
et si necesse fuerit etc. unum quoque etc. promittens etc. relevans etc. Iu-
rans etc. super quibus etc.
Actum Romae in Regione sancti Eustachii et in offitio mei etc. Presentibus etc.
d. Ostilio filio Marci Tullii Salvii de Monte Sancto Spoletanae
diocesis et d. Hieronimo Zannotto Romano Testibus etc.

[Return to top]

Footnotes

  1. Uncertain.

  2. Uncertain.