Admission is always free Directions

Open today: 10:00 to 5:00

Summary

1593/03/24

Archivio di Stato di Roma (ASR)

ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 1, vol. 25, fols. 524r-v

Girolamo Muziano's heirs cede to the Società di San Luca the ownership of two houses, left to the Confraternita in the last will of Muziano.

[View document tags]

Transcription

[fol. 524r]
ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 1, vol. 25, fol. 524r

ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 1, vol. 25, fol. 524r

Potestas ad heredum possessionem ad favorem
Venerabili Societatis Sancti Lucae

Die 24 mensis Martii 1593

Cum alias fuit in rerum natura q. D. Hieronimus Mutianus Pictor, et
mensibus retro elapsis vitam cum morte commutaverit, condito
prius per ipsum ultimo voluntatis suae testamento, rogato per D'num
Thomam de Fonte Romanum ut asseruit, notarium Capitolinum, et in eo
inter alia iure legati reliquerit Venerabili Societate Pictorum Sancti Lucae
in Ecclesia Sancti Martini de Urbe [...][1] unam dum vixit ipsius
domum pluribus cum appartamentis, Iuxta sua notissima latera
in Burgo Sancte Agat[e][2] de Urbe Regionis Montium confinatum,
Dominasque Victoriam, et Ciciliam de Mutianis ipsius filias
legitimas, et naturales in eodem testamento super omnibus suis bonis, here-
des Instituit, eisque pro tutoribus et Curatoribus D. Thomam
Theseum
Vercellensem maritum eiusedm Victoriae, et D'num
Paulum Cataneum de Anguillaria maritum predictae D. Ciciliae
reliquerit, Dictamque Sancti Lucae, et Pictorum societatem in possessionem
dictae domus immissam non fuit, Hinc est quod In mei etc.
constituti personaliter presenti DD. Thomas Theseus, et Paulus Catane-
us
mariti supradictarum DD. Victoriae et Ciciliae respective Cupientes
legata, per dictum q. D. Girolamo Muziano predefuncto, in eodem
testamento fatta, omniaque alia Iuxta ipsius Voluntatem exceptioni deman-
dare tam eorum proprio nomine, pro quocunque eorum praetenso Interesse
quàm etiam vice, et nomine dictarum DD. Vittoriae, et Ciciliae eorum

[Return to top]

[fol. 524v]
ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 1, vol. 25, fol. 524v

ASR, TNC, uff. 11, 1593, pt. 1, vol. 25, fol. 524v

uxorum absentium, pro quibus de rato etc. ita quod etc. sponte etc. omni-
bus etc. dederunt etc. eidem Societati absenti etc. DD. Iohanne de
Vecchiis
Consule, et Io: Paulo Picciolo dictae Societatis Camerario,
meque notario presentibus etc. realem, actualem et corporalem possessionem
dictae domus, suorumque omnium Iurium, Iurisdictioum, usuum, com-
moditatum actionum, pertinentiarum et adiacentiarum quorumcumque
vel quarumcumque ut supra positae, et confinatae, Eisdem pro dicta Venerabile
Societate Dant[es] plenam, amplam, et liberam potestatem
et facultatem libere etc. dictam possessionem, adheundi, et accipiendi
tot quot opus fuit, et ad omne dictorum dominorum, officialium,
vel aliorum pro tempore futurorum libitum voluntatis absque alia
Iuris, vel facti necessaria solemnitate, vel decreto Iudicis,
que o[m]nia [etc.] alias etc. de quibus etc. ^Iurarunt tactis^ Super quibus etc.
Actum Romae in officio mei etc. Regionis Pineae ibidem presentibus DD.
Pompeio Orsalio Romano, et Restauro Politiano de Monte
leone testibus etc.

[Return to top]

Footnotes

  1. Unclear.

  2. The document is somewhat damaged. Brackets denote illegible passages due to holes in the document or ink spots on paper.